- MAGNI Albi cum Corona
- MAGNI Albi cum CoronaGrans Blans a la Couronne, nomen monetae sub Ludovico XI. et Carolo VIII. Gall. Regibus cusae. Crucem praeferunt pedatam, cum 2. liliis et 2. coronis, inter crucis brachia: in aversa parte, scutum est cum 3. liliis inter totidem coronulas. Inscr. LUDOVICUS, seu KAROLUS FRANCOR. REX. pond. 2. den. 5. gran. legis 4. den. 12. gran. pretii 11. den. Sub eodem Ludovico prodierunt Magni Albi cum Sole, vulgo Grans Blans au Soleil, cum cruce pedata in quadruplici circino et inscr. SIT NOMEN etc. in postica vero, tribus liliis triplici circino inculusis et Sole in superiori parte, ubi inscr. LUDOVICUS FRANCOR. PEX. pond. 2. den. 10. gran. legis 4. den 12. gran. pretii 13. den. Turonens. Quam ob causam postmodum Trezeni, Trezains dicti sunt. Sub Ludovico vero XII. cusi sunt Magni Albi cum Histrice, Gall. Grans Blans au Porc-Espic, dicti Ludovicus, cum cruce inter duo lilia, et Inscr. SIT NOMEN etc. in aversa parte, cum scuto et 3. liliis coronato atque ab histrice sustentato. Inscr. habet. LUDOVICUS FRANCOR. REX. pond. 2. den. legis 4. den. 12. gran. De quibus omnibus V. Car. du Fresne Glossar. in voce Moneta, ubi typos horum nummorum exhibet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.